Hľadaný výraz: Gn 37,9-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”. 10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”. 11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.

1

mail   print   facebook   twitter